1 Samuel 2

RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in praeconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Luc. 2.. Si laetatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori. RAB. Praeter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. ID. Non dicit nisi Dominus: sanctus et sanctificans, justus et justificans. Redarguit Judaeos et sapientes saeculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: et alibi: etc. Quae ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quae non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae. Quia aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, vel ipsi praeparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt. RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem praecinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere. Repleti prius Judaei, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de coelo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Israelitae quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillae filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. In Graeco ita: Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. In septenario universitas Ecclesiae designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. in Hebraeo et in LXX habetur Judaei dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennae: et singulis Annae nascentibus filiis, singuli Phenennae sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebraei duos filios Samuelis annumerant Annae filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus. . etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis. De corruptione Christum, unde: Psal. 15.. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, inquit, Philip. 3.. ID. Quibus dicitur: Matth. 25.. In aequitate Patris sedendo, et quia Joan. 5.. Quatuor scilicet plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae, quae Psal. 112.. Mystice, praedicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Job. 9.. . Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Adversarii Judaei, super quos in coelis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in coelis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam coelos ascendit. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quae in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Id est, Christo Id est Ecclesiam, unde: Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Haec Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium. . ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur. . Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat. . HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est poena, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto laeserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa . etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Aegyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et moerore tabescit. . RAB. Aemulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: III Reg. 2.. RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Haec autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quae a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi. . ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: I Reg. 7.. ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. RAB. Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quae fuerunt sacrificia Judaeorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.